Lutetia

Wikidata Lutetia
Res apud Vicidata repertae:
Lutetia: insigne
Lutetia: insigne

Vide etiam paginas discretivas: Lutetia (discretiva) et Parisii (discretiva)

Lutetia Parisiorum, tempore mediaevali etiam Parisius[1][2] (Francogallice Paris), hodie saepissime Lutetia tantum, est caput et maxima Franciae urbs. Flumen Sequana urbem in duas partes dividit, scilicet septentrionalem (rive droite 'ripam dextram') et meridianam (rive gauche 'ripam sinistram').

In ipsa Lutetia urbe, quae ex viginti circumdariis exstat, 2 229  621, in agglomeratione 12  405  426 incolarum die 1 Ianuarii 2013 habitabant. Suburbia extra anulum autoviae sita sunt communia propria, ''banlieue''(en) omnino appellata, quae non ad Lutetiam urbem pertinent.

Lutetia una cum Londinio et Novo Eboraco inter urbes Occidentales illustrissimas omnino numeratur. Singularis Franciae locus medius rerum politicarum, oeconomicarum, culturalium est, atque viarum nexus maximi momenti; urbi quidem sunt tres aeroportus et sex stationes ferriviariae terminales. Urbs UNESCO, OECD, et ICC? hospitium praebet. Anno 1989 caput culturale Europaeum fuit.

Fulmen turrim Eiffeliam ferit.
  1. Vide J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 (vol. 2 p. 432 editionis 1972). Ibi etiam Parisii, Loticia Parisiorum, Parisis, Paris.
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Hauvilla

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search